Life of St Nino
tr. Wardrop, 1900
rufinus
Per idem tempus etiam Iberorum gens, quae sub axe Pontico jacet, verbi Dei foedera et fidem futuri susceperat regni. Sed huius tanti boni praestitit causam mulier quaedam captiva, quae apud eos reperta, cum fidelem et sobriam satis ac pudicam duceret vitam, totisque diebus ac noctibus obsecrationes Deo pervigiles exhiberet, in admiratione esse ipsa rei novitas barbaris coepit et quid hoc sibi velit, curiosius perquirebant. Illa, ut res erat, simpliciter Christum se Deum hoc ritu colere fatebatur. Nihil ex hoc amplius barbari praeter novitatem nominis mirabantur. Verum (ut fieri solet) ipsa perseverantia curiositatem quandam mulierculis inferebat, si quid emolumenti ex tanta devotione caperetur. Moris apud eos esse dicitur, ut si parvulus aegrotet, circumferatur a matre per singulas domus, quo scilicet si quis experti aliquid remedii noverit, conferat laboranti. Cumque mulier quaedam parvulum suum per omnes circumtulisset ex more, nec aliquid remedii, cunctas domos lustrando, cepisset, venit etiam ad captivam, ut si quid sciret, ostenderet. Illa se humani quidem remedii nihil scire testatur, Deum tamen suum Christum quem colebat, dare ei desperatam ab hominibus posse salutem confirmat. Cumque cilicio suo parvulum superposuisset, atque ipsa desuper orationem fudisset ad Dominum, sanum matri reddidit infantem. Sermo defertur ad plures, factique fama magnifici usque ad aures reginae perlabitur. Quae dolore quodam gravissimo corporis afflicta, in desperatione maxima erat. Rogat ad se captivam deduci. Illa ire abnuit, ne praesumere amplius aliquid quam sexus sineret videretur. Ipsam se regina deferri ad captivae cellulam jubet. Quam similiter supra cilicium suum positam, invocato Christi nomine, continuo post precem, sanam et alacrem fecit exsurgere: Christumque esse Deum, Dei summi Filium, qui salutem hanc contulerit, docet: eumque quem sibi auctorem suae sciret esse incolumitatis et vitae, commonet invocandum. Ipsum namque esse, qui et regibus regna distribuat et mortalibus vitam. At illa cum laetitia domum regressa, marito percontanti causam tam subitae sanitatis aperuit, quique cum pro salute conjugis laetus, mulieri munera deferri juberet, illa: horum, inquit, o rex nihil captiva dignatur: aurum despicit, argentum respuit, jejunio quasi cibo pascitur: hoc solum ei muneris dabimus, si eum, qui me illa invocante sanavit, Christum Deum colamus. Ad hoc tunc rex segnior fuit et interim distulit, saepius licet ab uxore commonitus, donec accidit quadam die venante eo in silvis cum comitibus suis, obscurari densissimis tenebris diem, et per tetrae noctis horrorem luce subducta, caecis iter gressibus denegari. Alius alio diversi ex comitibus oberrant: ipse solus densissima obscuritate circumdatus, quid ageret, quo se verteret nesciebat: cum repente anxios salutis desperatione animos cogitatio talis ascendit. Si vere Deus est Christus ille, quem uxori suae captiva praedixerat, nunc se de his tenebris liberet, ut ipsum ex hoc omissis omnibus coleret. Illico ut haec nondum verbo, sed sola mente devoverat, reddita mundo dies, regem ad urbem perducit incolumem. Quique reginae rem protinus ut gesta est pandit. Evocari jam jamque captivam et colendi ritum ut sibi tradat, exposcit: neque se ultra alium Deum quam Christum veneraturum esse confirmat. Adest captiva, edocet Deum Christum: supplicandi ritum venerandique modum, inquantum de his aperire feminae fas erat, pandit. Fabricari tamen Ecclesiam monet, formamque describit. Igitur rex totius gentis populo convocato, rem ab initio quae erga se ac reginam gesta fuerat, exponit fidemque edocet et nondum initiatus in sacris fit suae gentis apostolus. Credunt viri per regem, feminae per reginam: cunctisque idem volentibus Ecclesia extruitur instanter: et elevato jam perniciter murorum ambitu, tempus erat quo columnae collocari deberent. Cumque erecta prima vel secunda, ventum fuisset ad tertiam, consumtis omnibus machinis et boum hominumque viribus cum media jam in obliquum fuisset erecta et pars reliqua nullis machinis erigeretur, repetitis secundo et tertio ac saepius viribus, ne loco quidem moveri attritis omnibus potuit. Admiratio erat totius populi, regis animositas hebescebat: quid fieri deberet, omnes simul latebat. Sed cum interventu noctis, omnes abscessissent, cunctique mortales et ipsa opera cessarent, captiva sola in oratione pernoctans mansit intrinsecus: cum ecce matutinus et anxius cum suis omnibus ingrediens rex, vidit columnam, quam tot machinae ac tot populi movere non quiverant, erectam et supra basim suam librate suspensam, nec tamen superpositam, sed quantum unius pedis spatio in aere pendentem! Tunc vero omnis populi contuentes et magnificantes Deum, veram esse regis fidem et captivae religionem praesentis miraculi testimonio perhibebant. Et ecce mirantibus adhuc et stupentibus cunctis, in oculis eorum sensim supra basim suam, nullo contingente, columna deposita, summa cum libratione consedit. Post hoc reliquus numerus columnarum tanta facilitate suspensus est, ut omnes quae superfuerant, ipsa die locarentur. Postea vero quam Ecclesia magnifice constructa est, et populi et fidem Dei maiore ardore sitiebant, captivae monitis ad imperatorem Constantinum totius gentis legatio mittitur: res gesta exponitur: sacerdotes mittere oratur, qui caeptum erga se Dei munus explerent. Quibus ille cum omni gaudio ex honore transmissis, multo amplius ex hoc laetatus est, quam si incognitas Romano imperio gentes et regna ignota junxisset. Haec nobis ita gesta, fidelissimus vir Bacurius, gentis ipsius rex, et apud nos Domesticorum comes (cui summa erat cura et religionis et veritatis) exposuit cum nobiscum Palaestini tunc limitis Dux in Hierosolymis satis unanimiter degeret.